Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 121

Precedente Successiva

Primaque ars divina utitur isthac ipsorum spontanea pugna ad
generandas in medio eorum res formosas continuo ad gloriam creatoris,
ut patet. Cuius Idea manifestatur in formis multiplicibus ope instrumentorum
suorum proprio gaudio et cura agentium, non autem
violentia Angelica impulsorum, ut Aristoteles putat. At animae motum
circularem esse fatetur Averr. Quamvis corpus a circulo ipsam
impediat, ergo coelestis est. Quod autem res immobilis ulla motum
non efficiat; nec coelum nec spiritum indigere re immota, nisi ad fulcimentum
adiunctae corpulentiae, quo non indigent res ab illa seiunctae,
alibi contra Aristotelem declaratum est.
Caput III.
Coelum propria virtute moveri, stellasque a seipsis intra
coelum, ac fortasse Angelicas mentes illis inditas
esse, ad actus, etc.

~ Visus est Aristoteli motus coeli non a propria forma virtuteque,
sed ab Angelis manare, quos posuit 8. aequales numero
sphaerarum in 3. de coel. in 12. Metaphysic. autem 55.
Omne enim quod movetur ab alio motore distincto movetur,
sicut (inquit) lapis a manu; corpus ab Anima, quae insidet sicut
navi nauta seorsum. Ignis autem sursum, et terra deorsum a generante,
qui dedit formam, et consequentia, inter quae motus est. Hanc ineptam
stoliditatem alibi aperui. Quae enim violenter moventur aut ab
Arte, a separato motore moventur; naturaliter autem a propria forma;
ita et coelum Generans quidem movet motu generationis, non
locali; nam perdito generante ipsa forma per se movet; Quapropter
tellus per se movetur deorsum, et non a generante. Sic et ignis sursum
a proprio calore fertur. Corpus autem ab Anima, quae seipsam
per se movet; et motus corporis est illius impulsus, si intermanet sicut
Nauta: velut Aristoteles hic Physic. 8. docet: qui sibi contradicens
in 2. de An. materiae unitam sicut formam ponit; reprobatque
Platonem volentem, sicut Nautam. Igitur inquam, coelum nobilissima
virtute praeditum esse semper mobili, sicut et spiritus noster movetur
semper, esseque ignem qui sursum magis non progreditur, quoniam
locus deest: nec deorsum quoniam occupatur ab inimica terra.
Cumque sit natura mobilis, in gyrum agitari necesse habet. Nec putandum
est igni alium non convenire motum nisi rectum. Hic enim

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche